Arsacal
button
button
button
button


Actio pastoralis: Miserando atque eligendo...

Quid novi? (6)

Artikel Overig - gepubliceerd: woensdag, 21 februari 2024 - 524 woorden

Diu non scripsi articulum lingua Latina... Cum Declaratio "Fiducia supplicans" publici iuris facta est, aliqua verba facere velim de Papae Francisci intentione pas­to­rali quae patet ex verbis et gestis suis.

[Het is al weer lang gele­den dat ik in de serie "Quid novi?" voor de liefhebbers een bijdrage in het Latijn heb ge­schre­ven, dat wil ik hier­on­der opnieuw doen, over de pas­to­rale intenties van paus Fran­cis­cus, voor op- en aanmer­kingen houd ik me aan­be­vo­len].

Festum Ca­the­drae S. Petri, Apostoli

Miserando atque eligendo

Tempore ordinationis suae epis­co­palis Jorge Maria Bergoglio, qui hodie est Ecclesiae Supremus Pastor Papa Fran­cis­cus, elegit verba “Miserando atque eligendo”, quae in paucis verbis exprimunt vocationem suam ad vitam religiosam necnon essentiam ministerii sui epis­co­palis ac Petrini. Quae verba desumpta sunt e Homilia a Beda Venerabili conscripta, quae in die festo Sancti Matthaei in Officio Lectionum legitur et in qua agitur de apostoli vocatione: “Vidit ergo Jesus publicanum, et quia miserando atque eligendo vidit, ait illi, ‘Sequere me’ “. His verbis Venerabilis Beda exprimit Divinam compassionem ac misericordiam quam Iesus erga Matthaeum habuit, et qua eodem tempore isto publicano animum addidit ut omnia reliqueret et cum Iesu iret. Non iudicavit Dominus sed invitavit ad vitam novam ineun­dam.

Praesentia Domini ac vocatio

In Sanctae Sedis situ digitali describitur momentum quod habent verba ea in Summi Pontificis vita. Anno 1953 in die festo sancti Matthaei Jorge Bergoglio, confessione sacra­mentali peracta, expertus est praesentiam Dei Eiusque misericordiam, qui “miserando atque eligendo” eum ad vitam religiosam vocavit.

Nota essentialis

Hoc modus quo Dominus oculos suos in publicanum coniecit, diligens eum, eligens, invitans atque exhortans hunc peccatorem, in scriptis Papae Francisci apparet quasi essentialis nota omnis pas­to­ralis ac missionalis navitatis, inde ab Apostolica Exhortatione “Evangelii Gaudium”, in qua sermo fit (v.gr. in n. 24) de Ecclesiae pastore “cum odore ovium” qui omnes quaerit qui sunt longinqui, qui fortasse procul absint.

Bene­volentissime

Quae cum ita sint, non est dubium quin ipse Papa Fran­cis­cus verbis ac rationibus uti velit quibus Iesu Christi erga Matthaeum modum loquendi atque agendi assimulet. Clare etiam est Summum Pontificem eadem dubia ac easdem quaestiones invenire quibus omnes universalis Ecclesiae Catholicae presbyteri obviam sunt: quo modo possunt Ecclesiae pastores omnes homines sine exceptione corde bene­volentissimo salutare atque excipere, ita ut modum Iesu publicanum aspiciendi praesentem red­dent, ac simul doctrinam catholicam in­te­gram servare et de evangelii nuntio clare ac incorrupte testimonium dare? Qui nimis durus est, ovem errantem non amplectitur, qui nimis obscure se exprimit, videtur affirmare ac pro­ba­re peccatum.
Quae difficultas patet ex rixis nuper exortis.

Quid nobis est faciendum?

Multi in societate occi­dentis sunt qui dicunt haud adesse veram personarum misericordem acceptionem si modus vivendi, cogitandi ac loquendi illarum personarum non accipitur et probatur.
Qua de causa exoritur quaestio: Quidnam requirat Iesu Christi repraesentatio? Quid requirat claritas, quid requirat caritas, quid requiratur fide catholica?
In hodiernis temporibus pas­to­ralis actio requirit continua discretio spirituum ac semper renovatum desi­derium Iesum in Ecclesia Eius fideliter sequendi cum claritate ac caritate. Haud est res facilis...

Oratio Festi Ca­the­drae Sancti Petri

Praesta quaesumus, omnipotens Deus, ut nullis nos permittas perturbationibus concuti, quos in apostolicae confessionis petra solidasti. Per Dominum...

Terug