Arsacal
button
button
button


Quid novi? (2)

visimus Albigensium terram

nieuws - gepubliceerd: woensdag, 14 augustus 2019
Queribus
Queribus
Carcassonne
Carcassonne
Albi
Albi

Feriarum tempore terram visi Albigensium, qui inde a saeculo XIXo communiter vocati sunt Cathari. Nomen autem istud 'Catharorum' in scriptis saeculorum XII0 et XIII0 rarissime occurrebat nec indicavisse videtur coetum definitum. Immo, sub nomine Albigensium seu Catharorum sumuntur homines opinionum et persuasionum sat dissimilium. Diffusa tamen erat inter eos doctrina de duobus principiis.

In civitate Albiensi magna pars eorum christianorum domicilium habuit qui deinde Albigenses appellabantur. Initio, ut videtur, quidam catholici abusum Ecclesiaeque deformationem respuentes ac Gregorianae reformationi adhaerentes convenerunt ac sensim ad haeretica argumenta propenderunt, cum magna visa est eis mali potestas. Qua de causa doctrina de duobus principiis vigere coepta est: malum ac bonum, Deus et Satanas aequali potestate regunt ac orbis terrarum creatus est a principio malo, id est a Satana.

Nemo est quin videat malum in mundo valere, fides tamen nostra recte habeat Dei potestatem in Ecclesia ac mundo semper vincere ac inferi portas numquam praevalere!

Sanctus Dominicus, ordinis praedicatorum fundator, Dei verbum annuntians fidemque catholicam defendens, hanc haeresiam debellavit.

Visimus civitatem Albiensem cum oppido Episcopali, civitatem Carcassonensem, arcem "Queribus", abbatiam Fontem frigidum (Fontfroide), aliaque loca cum Albigensium historia connexa. Exc. Episcopus Carcassonensis et Narbonensis, Missae sacrificio celebrato, nobis narravit varias res de illa Albigensium historia contorta.

Terug