Congres canoniek recht in Brescia
Van 11-15 juni heb ik deelgenomen aan het Congres over canoniek recht van de Pauselijke Gregoriaanse Universiteit ("Gregoriana") in Brescia. Aan de orde kwamen allerlei ontwikkelingen in het kerkelijk recht, zoals de ordinariaten voor de Anglicanen die in de katholieke Kerk zijn opgenomen, de mogelijke personele prelatuur-vorm voor de leden van de Broederschap van de H. Pius X die zich met de Kerk verzoenen, vragen rond huwelijksrecht, religieuzenrecht, tijdelijke goederen en niet te vergeten het strafrecht, dat momenteel door de Kerk wordt herzien.Tijdens deze bijeenkomst heb ik op woensdag 13 juni een homilie gehouden, die ik voor de liefhebbers hieronder weergeef.
HOMILIA IN COLLOQUIO BRIXENSI PONTIFICIAE UNIVERSITATIS GREGORIANAE HABITA, Die XIII Iunii MMXII
Carissimi fratres in Christo, In evangelio huius diei Dominus Iesus aliqua dixit verba, quae nobis, Ecclesiae legis devotis, certe pergrata sunt: “Non veni solvere Legem... Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in Regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in Regno coelorum”.
Haec Domini verba nostras cogitationes vertant ad tempus recens sed iam praeteritum, in quo omnia Legis praescripta inutilia, immo nociva videbantur, spiritui evangelico contraria et Dei filiorum libertati impedimentum.
Quo tempore autem Dei servus papa Paulus VI, quem in hac sua civitate natali libenter recordamur, saepius de iuris canonici natura seu spiritu locutus est, cum canonicum ius haud filiorum Dei libertatem destruere, sed Spiritus Sancti dona ita protegere intendit et ordinare, ut omnia dona, hierarchica et charismatica, integra maneant, Ecclesiae unitatem ac Evangelii testimonium foveant et Regnum Dei luceant.
Nostris temporibus perclara denuo apparet necessitas normarum accuratarum ac definitarum, nominatim in iure poenali, quod novum obtinuit vim atque momentum. Lex clara et definita, quae non tantum edicit praescripta vel poenas valde generales, vitae Ecclesiae adiutorium praebere potest, si reapse adhibeatur.
Quantum nobis est dolendum - exempli gratia - praescripta veteris Codicis canonum de abusu sexuali ad effectum non esse deducta. Dominus ergo non venit solvere mandata, immo eorum momentum extollit atque exposuit: “...Iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege...”. Venit autem adimplere Legem et Prophetas.
Haec Domini verba indicant Eum haud Legem abolere nec tamen acquiescere in Sui temporis rerum condicione neve modo quo Iudei Lege utebantur: “Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in Regnum coelorum”.
Sunt verba quae immediate sequuntur huius diei evangelii partem et iustitiae momentum magni faciunt. Usus Legis iustitia sit animatus. Et prosequitur Dominus Iesus in evangelio vituperans istorum Phariseorum ac scribarum agendi rationem, qui imponentes instituta humana ac mores, obliviscuntur tamen Legis Divinae vim et notionem.
Quae facientes Legis finem neglegunt et Divinae Legis auctorem transeunt. Catechismus Catholicae Ecclesiae adiungit: “Sermo Domini praescriptiones morales veteris Legis non solvit nec earum minuit valorem, sed earum occultas deducit virtutes et efficit ut ex eis novae oriantur exigentiae.... Nova praecepta... pervenit usque ad actuum reformandam radicem, cor, ubi homo inter purum eligit et impurum” (CCE 1968).
Secundum haec Caechismi verba renovatus est spiritus quo legis praeceptis oboediuntur, Tam magnum est momentum huius Legis spiritus ac finis, ut - Spiritu Sancto super discipulos effuso - visum sit Spiritui Sancto et apostolis et presbyteris Ierosolymi congregatis, veteris Legis praescripta non esse imponenda (Acta Ap. 15,28).
In lege canonica multa continentur quae nos de hoc novae Legis spiritu monent: de aequitate canonica - exempli gratia - sermo fit in Codice (c. 19), de dispensatione, seu legis mere ecclesiasticae in casu particulari relaxatione (c. 85) et nominatim in iure de institutis vitae consecratae pluries de actione Spiritus Sancti Eiusque donis scriptum est (v. gr. cc. 573 §1 et 577).
Tandem, uti scimus, ultima Codicis verba habent quod in Ecclesia salus animarum suprema semper lex esse debet (c. 1752). Quae omnia vobis non sunt ignota. Nobis ergo semper agenda est secundum novae Legis spiritum, qui haud contradicit legis canonicae dispositionibus, nos autem impellit ad agendum fideliter, ex caritate et ipsum Deum animarumque salutem pro oculis habentes.
Iesus vituperavit Phariseos et scribas cum eorum habitus esset formalis, non correspondens Dei voluntati, desiderio et mandatis. Non erant, ut ita dicam, secundum cor Domini, quae agebant etsi omnia Legis mandata adimplevissent. Quae omnia nobis sunt invitatio et incitamentum, certe non nova saepe tamen repetenda.
Ecclesia, proh dolor, his ultimis temporibus multas passa est difficultates, immo scelera et scandala palam facta sunt. Folia diurna nuntiant ipsum Summum Pontificem circumdatum esse vulturibus vel corvis.
Multis nostris coaetaneis fallax videtur Ecclesia cum ipsa non videatur vivere secundum ea quae annuntiet dum proponat normas, defendat valores, urgeat praescripta. Scimus nos Ecclesiam esse sanctam et simul purificandam, ut docet nos Dogmatica Constitutio Lumen Gentium Concilii Vaticani II (LG 8); qui non iam credunt Evangelio autem videre cupiunt fidem vivam, bona opera atque christianorum caritatem et unitatem.
Illo modo testimonium fidei vere optimum perhibetur quod - gratia suffultum - eos qui dubitent vel longinqui sunt, ad fidem et Ecclesiam trahere valet, ut revera factum est tempore primorum christianorum, Apostolorum Actis teste: “Omnes autem, qui crediderunt erant pariter et habebant omnia communia et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat.... sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum” (Acta Ap. 2, 44-47).
Ecclesiae imago nostris diebus non splendit. Unum nobis possibile est responsum grave et decorosum: illa vis contraria, ut ita dicam, quam indicat Dominus Iesus dicens: “Non veni solvere Legem, sed adimplere”: cum persolvimus nostra munera in Ecclesia, non agendum nobis est in spiritu cuiuslibet magistratus seu officialis, sed in Dei praesentia, cum Eo et in Eo, sine dubio semper fideliter adimplentes legem ac mandata (“Qui ... solverit unum de mandatis istis minimis ... minimus vocabitur in Regno caelorum...”); agendum tamen nobis est cum corde et animo ad gloriam Dei et hominum salutem directis, ut in omnibus rebus quas tractamus eluceat Iesus Christus.
Sit ille Dominus, Beata Maria Virgine intercedente, semper et ubique Dux noster et Adiutor.