Petrus Codde: Archiepiscopus ob Iansenismum accusatus...
Quid novi? (4)
A me legitur liber de commoratione vicarii apostolici Petri Codde in Urbe conscriptus (1700-1703) in quo lingua vernacula publici iuris facta sunt commentaria diurna eiusdem vicarii ac comitatus eius clericorum.
Liber "Een aartsbisschop aangeklaagd in Rome" (Archiepiscopus Romae accusatus) conscriptus est ab episcopo vetero-catholico Dick Schoon, qui magnum optimumque opus in lucem prodidit. Coetus vetero-catholicus, hodie parvus, natus est isto tempore in quo vixit Petrus Codde. Petrus Codde - qui Formularium quod Alexander Pp. VII a novis episcopis expetivit, subscribere noluit ac 'laxismum' religiosorum oppugnavit - Romam venire et sententiam eius explanare debuit. Deposito apostolico vicario Codde, clerici aliqui, magna ex parte e familiis divitibus ac lautis provenientes ac Lovanii theologia instructi, se ab 'laxismo' Jesuitarum aliorumque religiosorum avertentes potiusque Jansenistarum doctrinam amplectentes, Episcopum novum Ultraiectensem elegerunt, dum iura capitularia invocabant.
Codde opinatus est se veram Ecclesiae traditionem defendere ideoque severiorem sententiam propugnavit. Hodie "Ecclesia vetero-catholica" autem valde distat a doctrina Jansenistarum, immo liberam plane tenet doctrinam moralem ac mulieres ad omnes sacros ordines admittit, nullo modo continentiam clericalem exigens. Legenti hoc librum, mihi adhuc fulget momentum Ecclesiae magisterii unitatisque vinculi cum Petri successore. Sine Petro perdimus fidei unitatem: super hanc petram aedificavit Dominus Ecclesiam!